[124] EPISTOLA XXIV.

IUSTUS LIPSIUS

ADAMO LEEMPUTIO.

Scripsi ad te, nihil responsi. Non moveor, modo ut meas acceperis, & constet tibi idem pro parte mea de pecunia factum. Id enim significavi. Addidi de filio promissum: quod ne nunc quidem exsequor, sed tua culpa. Scire enim progressum ejus volebam, & vere debebam, ut dirigerem porro in reliqua vita. Alias fiet. Imo quid ti aliquando apud me fiat? Nam ego cis paucos dies Lovanium; quo animus me jam dudum, & nunc Ordines atque etiam civitas vocant literis & oblationibus perhonestis. Sed ut rem tibi dicam, res ibi aegre expeditur, id est solutio & pecunia; & ut nunc administratio est, navis nostra haeret in illo vado. DEUS & tempus medebuntur; nos interea nostro fucco. Tu, mi LEEMPUTI, quid? Animosum te velim, caetera adsunt. Si turbant te communes istae turbae; cum exemplo & excusatione peccas, sed tamen peccas. Communis & vera est illa consolatio, quae in magno poëta obvia: --- •Τα μεν αρπου επεκλωσαι θεοι αυτο•. Dii inquam (DEUS potius) sic voluerunt; non potes, non debes, non dico aliter facere, sed velle. Post nimbos, soles; & ii aliquando nobis elucebunt, vel exemplo sit haec aestas continuo nimbosa & turbida, nunc quam splendet? Spadae nos fuimus, nostro bono; majore, nisi iterum fugasset ille, qui nuper. O malum fatum! Sed hoc quoque ferendum, quoniam --- •κακον μακαρεασιν εριζειν•. Sumus in studiis, quibus solitudo quidem amica est, sed non ita ut fructum eorum eliciat, atque illa protrahat in lucem. Videbimus cum incerta sede. Te & Tuam & Tuos valere interea mihi votum; votum & videre. Non despero, nec quisquam qui res vero modulo Prudentiae metitur. Vale Leodici IX. Kal. Sextil. MDXCII. ORANUS te amat & saepe meminit, & salutat; LAMPSONIUS (heu, quid homo est?) tam a tribus mensibus animo & corpore deficitur, atque illo ita cecidit, ut non dicas esse eundem. DEUS nos serva, vascula e luto & allidit nos minimus casus.